2 Timothy 2

2 Timothy chapter 2 from the Latin Vulgate

1 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere 2 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum 3 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 4 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 5 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 6 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus 7 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos 8 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest 9 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 10 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis 11 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem 12 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus 13 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem 14 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini 15 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 16 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum 17 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 18 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 19 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 20 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 21 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem 23 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 24 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 25 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 26 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei