2 Timothy 3

2 Timothy chapter 3 from the Latin Vulgate

1 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis 2 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes 3 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem 4 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit 5 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 6 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 7 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 8 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 9 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris 10 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 11 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 12 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus 14 testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 15 praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 16 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 17 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur