2 Timothy 4

2 Timothy chapter 4 from the Latin Vulgate

1 ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat 2 bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi 3 in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 4 festina venire ad me cito 5 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam 6 Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 7 Tychicum autem misi Ephesum 8 paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas 9 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius 10 quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris 11 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 12 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 13 liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 14 saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum 15 Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti 16 festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes 17 Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen 18 Titum 20 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est 21 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 22 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei