3 John 1

3 John chapter 1 from the Latin Vulgate

1 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo 2 pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus 3 nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis 4 scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos 5 propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit 6 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum 7 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est 8 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi 9 spero autem protinus te videre et os ad os loquemur pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen 11 Iudae 13 Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis 14 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur