Acts 10

Acts chapter 10 from the Latin Vulgate

1 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli 2 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei 3 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus 4 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare 5 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant 6 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen 7 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam 8 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus 9 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram 10 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli 11 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca 12 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum 13 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris 14 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum 15 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam 16 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium 17 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te 18 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos 19 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis 20 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te 21 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum 22 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis 23 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit 24 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum 25 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant 26 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem 27 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me 28 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait 29 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei 30 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare 31 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino 32 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus 33 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi 34 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus 35 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes 36 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo 37 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno 38 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 39 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis 40 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum 41 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum 42 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum 43 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est 44 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum 45 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos 46 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus 48 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei