Acts 13

Acts chapter 13 from the Latin Vulgate

1 tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos 2 et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 3 et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio 4 et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu 5 qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei 6 resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide 7 Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum 8 dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas 9 et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret 10 tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini 11 et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam 12 illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt 13 post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite 14 surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite 15 Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea 16 et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto 17 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum 18 quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam 19 et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta 20 et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas 21 huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum 22 praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel 23 cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere 24 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est 25 qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt 26 et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum 27 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 28 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his 29 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem 30 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est 31 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te 32 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia 33 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem 34 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem 35 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem 36 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 37 in hoc omnis qui credit iustificatur 38 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 39 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis 40 exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec 41 cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei 42 sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini 43 videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes 44 tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes 45 sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae 46 audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam 47 disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem 48 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis 49 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium 50 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto 52 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo