Acts 14
Acts chapter 14 from the Latin Vulgate
1 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum 2 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis 3 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos 4 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant 5 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat 6 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret 7 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat 8 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos 9 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi 10 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare 11 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes 12 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 13 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas 14 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra 15 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent 16 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse 17 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben 18 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam 19 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei 20 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt 21 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam 22 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam 23 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt 24 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei 25 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis 27 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri 28 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione