Acts 15

Acts chapter 15 from the Latin Vulgate

1 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis 2 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi 3 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc 4 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere 5 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis 6 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum 7 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus 8 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi 9 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos 10 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me 11 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo 12 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est 13 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud 14 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec 15 notum a saeculo est Domino opus suum 16 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum 17 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine 18 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur 19 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus 20 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem 21 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus 22 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo 23 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi 24 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem 25 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 26 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete 27 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam 28 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione 29 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt 30 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 32 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini 33 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant 34 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus 35 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum 36 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum 37 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus 38 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias 40 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili 41 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres