Acts 20

Acts chapter 20 from the Latin Vulgate

1 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade 2 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem 3 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem 4 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati 5 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus 6 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est 7 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est 8 adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime 9 nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus 10 cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen 11 et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum 12 proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis 13 a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae 14 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim 15 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum 16 quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos 17 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum 18 et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans 19 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent 20 sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei 21 et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei 22 quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium 23 non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis 24 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo 25 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 26 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se 27 propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum 28 et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus 29 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi 30 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae 31 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere 32 et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit 33 magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum 34 dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem 36 cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara 37 et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus 38 cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus