Acts 24

Acts chapter 24 from the Latin Vulgate

1 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum 2 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus 4 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum 5 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere 6 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam 7 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem 8 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate 9 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me 10 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt 11 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum 12 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper 13 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota 14 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu 15 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me 16 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio 17 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis 18 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos 19 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei 20 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum 21 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te 22 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo 23 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum 25 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea 26 adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum 27 postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via