Amos 1

Amos chapter 1 from the Latin Vulgate

1 Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo 2 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus 3 Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos 5 Placuit Dario et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo 6 Et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat ut satrapae illis redderent rationem et rex non sustineret molestiam 7 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in illo 8 Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum unde principes et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt eo quod fidelis esset et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo 9 Dixerunt ergo viri illi Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui 10 Tunc principes et satrapae surripuerunt regi et sic locuti sunt ei Dari rex in aeternum vive 11 consilium inierunt omnes principes regni tui magistratus et satrapae senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum Ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies nisi a te rex mittatur in lacum leonum 12 Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis nec praevaricari cuiquam liceat 13 Porro rex Darius proposuit edictum et statuit 14 Quod cum Daniel comperisset id est constitutam legem ingressus est domum suam et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat 15 Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem et obscerantem Deum suum