Amos 6
Amos chapter 6 from the Latin Vulgate
1 Anno uno regni eius ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni 2 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere 3 Et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua 4 Peccavimus iniquitatem fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis 5 Non obedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae 6 Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Ierusalem et omni Israel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te 7 Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt 8 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a te 9 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius quam posuit nobis per servos suos prophetas 10 Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et declinaverunt ne audirent vocem tuam et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei 11 Et statuit sermones suos quos locutus est super nos et super principes nostros qui iudicaverunt nos ut superinduceret in nos magnum malum quale numquam fuit sub omni caelo secundum quod factum est in Ierusalem 12 Sicut scriptum est in lege Moysi omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam 13 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit non enim audivimus vocem eius 14 Et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus iniquitatem fecimus