Colossians 1
Colossians chapter 1 from the Latin Vulgate
1 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate 2 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu 3 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu 4 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali 5 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei 6 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio 7 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine 8 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae 9 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum 10 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae 11 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 12 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant 13 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens 14 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare 15 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt 16 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis 17 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso 18 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister 19 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia 20 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei 21 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius 22 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae 23 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu 24 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute 26 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne 27 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu 28 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 29 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum