Colossians 2

Colossians chapter 2 from the Latin Vulgate

1 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate 2 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione 3 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum 4 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 5 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis 6 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi 7 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis 8 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta 9 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci 10 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso 11 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum 12 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi 13 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae 14 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei 15 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis 16 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris 17 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 18 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis 20 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens 21 quae sursum sunt sapite non quae supra terram 22 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 23 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria