Colossians 3
Colossians chapter 3 from the Latin Vulgate
1 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 2 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 3 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 4 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 5 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum 6 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus 7 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 8 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 9 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 10 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 11 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 12 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum 13 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino 14 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas 15 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino 16 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant 17 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 18 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 19 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 20 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio 22 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo 23 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione 24 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum 25 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui