Deuteronomy 10
Deuteronomy chapter 10 from the Latin Vulgate
1 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium 2 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem 3 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus 4 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit 5 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis 6 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua 7 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi 8 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt 9 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur 10 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius 11 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera 12 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum 13 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti 14 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius 15 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui 16 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli 18 ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore 19 cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium 20 signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius 21 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem 22 vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum