Deuteronomy 13
Deuteronomy chapter 13 from the Latin Vulgate
1 cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae 2 non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum 3 sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum 4 lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis 5 ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile 6 si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos 7 egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis 8 quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam 9 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora 10 quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius 11 et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis 12 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui 14 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo 15 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram 16 ne comedatis quae inmunda sunt 17 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram 18 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum