Deuteronomy 14
Deuteronomy chapter 14 from the Latin Vulgate
1 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis 2 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis 3 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite 4 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt 5 omnes aves mundas comedite 6 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum 7 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 8 et omne corvini generis 9 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum 10 herodium et cycnum et ibin 11 ac mergulum porphirionem et nycticoracem 12 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem 13 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur 14 omne quod mundum est comedite 15 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae 16 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos 17 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore 18 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare 19 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus 20 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua 21 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua 22 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas 23 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris 25 septimo anno facies remissionem 26 quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini 27 a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem 28 et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem 29 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est