Deuteronomy 16
Deuteronomy chapter 16 from the Latin Vulgate
1 et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua 2 sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus 3 septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris 4 et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui 5 et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi 6 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt 7 sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas 8 et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt 9 septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia 10 tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus 11 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei 12 iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio 13 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum 14 iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi 15 non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui 16 nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus 18 non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui 19 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius 20 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi 21 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel 22 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur