Deuteronomy 21

Deuteronomy chapter 21 from the Latin Vulgate

1 et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt 2 propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis 3 tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus 4 si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris 5 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem 6 introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues 7 et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua 8 sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam 9 si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus 10 volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae 11 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita 12 si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit 13 adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii 14 dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis 15 lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat 16 quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo 17 non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem 19 non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo 20 etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat 21 similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam 22 si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo 23 non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec