Deuteronomy 22

Deuteronomy chapter 22 from the Latin Vulgate

1 sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore 2 cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente 3 non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur 4 non arabis in bove simul et asino 5 non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est 6 funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris 7 si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit 8 quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem 9 tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt 10 et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit 11 inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis 12 adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum 13 condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae 14 quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas 15 eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui 16 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel 17 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa 18 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui 19 sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus 20 puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est 21 sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam 22 si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit 23 dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae 24 non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius 26 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini 27 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem 28 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum 29 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi 30 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te