Deuteronomy 23

Deuteronomy chapter 23 from the Latin Vulgate

1 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius 2 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini 3 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala 4 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra 5 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra 6 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae 7 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies 8 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te 9 non trades servum domino suo qui ad te confugerit 10 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum 11 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel 12 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum 13 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem 14 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam 15 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum 16 si nolueris polliceri absque peccato eris 17 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es 18 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum 19 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes 21 si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua 22 cumque egressa alterum maritum duxerit 23 et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit 24 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam 25 cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua