Deuteronomy 24

Deuteronomy chapter 24 from the Latin Vulgate

1 si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui 2 observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite 3 mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto 4 cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas 5 sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit 6 sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus 7 sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo 8 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est 9 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum 10 non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur 11 non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum 12 memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem 13 quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum 14 si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae 15 si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae 16 memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem 18 si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis 19 sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus 20 ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus 21 non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas 22 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui