Deuteronomy 27

Deuteronomy chapter 27 from the Latin Vulgate

1 et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo 2 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide 3 dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui 4 audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi 5 praecepitque Moses populo in die illo dicens 6 hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin 7 et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim 8 et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce 9 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen 10 maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen 11 maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen 12 maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen 13 maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen 14 maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen 15 maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen 16 maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen 17 maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen 18 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen 19 maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen 20 maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen 22 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra 23 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 24 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 25 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 26 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae