Deuteronomy 32

Deuteronomy chapter 32 from the Latin Vulgate

1 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi 2 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel 3 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius 4 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui 5 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis 6 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus 7 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo 8 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum 9 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo 10 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 11 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum 12 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui 13 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae 14 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii 15 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos 16 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 17 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 18 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 19 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 20 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 21 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia 22 gens absque consilio est et sine prudentia 23 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent 24 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 25 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices 26 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi 27 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile 28 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis 29 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora 30 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint 31 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam 32 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant 33 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere 34 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum 35 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam 36 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis 37 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui 38 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun 39 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 40 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 41 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam 42 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens 43 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 44 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 45 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel 46 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel 48 haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam 49 et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex 50 dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius 51 legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob 52 erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel