Deuteronomy 33

Deuteronomy chapter 33 from the Latin Vulgate

1 haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit 2 Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis 3 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt 4 iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum 5 benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant 6 et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet 7 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente 8 de pomis fructuum solis ac lunae 9 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum 10 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos 11 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse 12 et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis 13 populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum 14 et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem 15 et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel 16 Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan 17 et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit 18 Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum 19 ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua 20 non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes 21 habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere 22 habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore 23 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis 25 ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan 26 et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum 27 et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor 28 dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam 29 mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino