Deuteronomy 34
Deuteronomy chapter 34 from the Latin Vulgate
1 Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt 2 fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen 3 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi 4 et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem 5 in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius 6 et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel 7 Iosue 9 et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei 10 Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel 11 omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi 12 a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester