Deuteronomy 6
Deuteronomy chapter 6 from the Latin Vulgate
1 et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens 2 et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos 3 scribesque ea in limine et ostiis domus tuae 4 cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti 5 domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti 6 et comederis et saturatus fueris 7 cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis 8 non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt 9 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae 10 non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis 11 custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi 12 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis 13 ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est 14 cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis 15 dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti 16 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro 17 et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris 18 praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie 19 eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis 21 cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te 22 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum 23 neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo 24 quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito 25 quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite