Ecclesiastes 1
Ecclesiastes chapter 1 from the Latin Vulgate
1 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor 2 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua 3 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses 4 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua 5 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo 6 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit 7 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius 8 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum 9 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum 10 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam 11 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios 12 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur 13 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis 14 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit 15 haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum 16 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus 17 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio 18 labia deosculabitur qui recta verba respondet