Ecclesiastes 10

Ecclesiastes chapter 10 from the Latin Vulgate

1 tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro 2 viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula 3 talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum 4 per tria movetur terra et quartum non potest sustinere 5 per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo 6 per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae 7 quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus 8 formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi 9 lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum 10 regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas 11 stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis 12 tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter 13 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum 14 gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei 15 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum 16 qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias 18 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua 19 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum 20 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges