Ecclesiastes 12
Ecclesiastes chapter 12 from the Latin Vulgate
1 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam 2 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum 3 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius 4 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum 5 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem 6 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus 7 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius 8 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae 9 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo 10 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo 11 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius 12 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet 13 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam 14 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas