Ecclesiastes 2

Ecclesiastes chapter 2 from the Latin Vulgate

1 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis 2 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum 3 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti 4 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat 5 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam 6 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas 7 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus 9 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda 10 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem 11 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile 12 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum 13 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius 14 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris 15 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe 16 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum 17 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles 18 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset 19 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo 20 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem 21 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit 22 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens 23 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam 24 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud 25 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te 26 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum