Ecclesiastes 3
Ecclesiastes chapter 3 from the Latin Vulgate
1 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo 2 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere 3 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi 4 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem 5 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi 6 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua 7 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio 8 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria 9 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum 11 quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria 12 sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet 13 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium 14 ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis 15 responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur 16 claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum 17 quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola 18 sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem 19 quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum 20 iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat 21 sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam 22 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus