Ecclesiastes 4
Ecclesiastes chapter 4 from the Latin Vulgate
1 sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo 2 abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit 3 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias 4 sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius 5 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem 6 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci 7 cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt 8 sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas 9 verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris 10 quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata 11 labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos 12 quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius 13 qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio 14 qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum 15 lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas