Ecclesiastes 5

Ecclesiastes chapter 5 from the Latin Vulgate

1 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua 2 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior 3 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit 4 melior est manifesta correptio quam amor absconditus 5 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula 6 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet 7 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum 8 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur 9 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul 10 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem 11 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia 12 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus 13 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit 14 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur 15 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit 16 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui 17 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur 18 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus 19 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles 20 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis