Ecclesiastes 6

Ecclesiastes chapter 6 from the Latin Vulgate

1 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera 2 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum 3 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus 4 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium 5 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis 7 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit 8 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit 9 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames 10 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum 11 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia 12 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus