Ecclesiastes 7

Ecclesiastes chapter 7 from the Latin Vulgate

1 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas 2 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis 3 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona 4 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum 5 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum 6 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur 7 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum 8 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem 9 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius 10 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet 11 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel 12 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate 13 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens 14 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem 15 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei 16 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit 17 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est 18 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur 19 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur 20 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam 21 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti 23 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur 24 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus 25 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam 26 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam 27 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius 28 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit 29 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam