Ecclesiastes 8

Ecclesiastes chapter 8 from the Latin Vulgate

1 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem 2 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius 3 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum 4 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios 5 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus 6 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur 7 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam 8 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt 9 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae 10 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est 11 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit 12 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio 13 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem 14 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior 15 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria 16 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat 17 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur