Ecclesiastes 9

Ecclesiastes chapter 9 from the Latin Vulgate

1 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via 3 verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait 4 stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum 5 non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam 6 quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti 7 omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se 8 ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax 9 duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar 10 vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria 11 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei 12 ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas 13 generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae 14 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis 15 generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae 16 generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus 17 sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit 18 infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit