Ephesians 1
Ephesians chapter 1 from the Latin Vulgate
1 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 2 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius 3 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia 4 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 5 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 6 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae 7 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo 8 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto 9 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius 10 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos 11 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis 12 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius 13 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis 14 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 15 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 16 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro 17 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae 18 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur 20 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris 21 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae 22 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri 23 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos