Ephesians 2
Ephesians chapter 2 from the Latin Vulgate
1 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu 2 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu 3 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est 4 non ex operibus ut ne quis glorietur 5 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 6 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta 7 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo 8 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi 9 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua 10 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem 11 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso 12 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope 13 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 14 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei 15 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu 16 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino 17 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu 19 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus 20 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 21 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 22 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi