Ephesians 3
Ephesians chapter 3 from the Latin Vulgate
1 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 2 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 3 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi 4 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit 5 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei 6 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 7 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius 8 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra 9 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 10 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 11 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 12 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 13 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 14 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 15 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 16 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen 18 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis 19 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate 20 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 21 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae