Ephesians 4
Ephesians chapter 4 from the Latin Vulgate
1 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis 2 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi 3 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus 4 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae 5 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia 6 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 7 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 8 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 9 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris 10 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus 11 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate 12 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui 13 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum 14 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia 15 vos autem non ita didicistis Christum 16 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu 17 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris 18 renovamini autem spiritu mentis vestrae 19 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 20 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra 21 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram 22 nolite locum dare diabolo 23 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti 24 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus 25 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis 26 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 27 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis 29 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 30 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 31 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 32 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio