Ephesians 5
Ephesians chapter 5 from the Latin Vulgate
1 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 2 nolite ergo effici participes eorum 3 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 4 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 5 probantes quid sit beneplacitum Deo 6 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 7 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 8 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 9 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus 10 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes 11 redimentes tempus quoniam dies mali sunt 12 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini 13 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu 14 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino 15 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri 16 subiecti invicem in timore Christi 17 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 18 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 19 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 20 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 21 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 22 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 23 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit 24 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 25 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 26 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 27 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 28 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum 30 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 31 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 32 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 33 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini