Ephesians 6

Ephesians chapter 6 from the Latin Vulgate

1 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 2 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 3 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber 4 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum 5 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius 6 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli 7 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus 8 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare 9 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 10 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis 11 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere 12 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei 13 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis 14 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii 15 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui 16 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino 17 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra 18 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo 19 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione 20 Philippenses 22 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 23 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 24 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri