Esther 1
Esther chapter 1 from the Latin Vulgate
1 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo 2 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde 3 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum 5 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt 6 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium 7 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos 8 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent 9 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel 10 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum 11 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde 12 hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum 13 Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith 14 quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri 15 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum 16 et dixit omnis populus fiat fiat 17 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel 18 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo 19 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis 21 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens 22 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius