Esther 2
Esther chapter 2 from the Latin Vulgate
1 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum 2 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles 3 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem 4 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum 5 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum 6 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel 7 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum 8 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius 9 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius 10 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti 11 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei 12 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro 13 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest 14 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae 15 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam 16 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia 17 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos 18 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum 19 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas 20 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis 21 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith 22 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel 23 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius