Esther 5
Esther chapter 5 from the Latin Vulgate
1 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat 2 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam 3 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum 4 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret 5 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret 6 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret 7 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur 8 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant 9 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine 10 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur 11 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius 12 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi 13 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem 14 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam