Exodus 1
Exodus chapter 1 from the Latin Vulgate
1 Dan et Nepthalim Gad et Aser 2 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat 3 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa 4 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram 5 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph 6 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis 7 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra 8 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses 9 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant 10 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis 11 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur 12 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua 13 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate 14 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares 15 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis 16 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt 17 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis 18 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos 19 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate 21 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae 22 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus