Exodus 11
Exodus chapter 11 from the Latin Vulgate
1 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum 2 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum 3 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est 4 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel 5 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur 6 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti 7 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua 9 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti 10 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni